Talált 147 Eredmények: Lux
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. (Liber Proverbiorum 20, 1)
Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. (Liber Ecclesiastes 2, 13)
Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: (Liber Sapientiae 2, 8)
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. (Liber Sapientiae 5, 6)
Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; (Liber Sapientiae 18, 1)
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. (Liber Ecclesiasticus 22, 10)