Talált 50 Eredmények: veritas evangelizatio
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, (Liber Proverbiorum 3, 3)
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. (Liber Proverbiorum 20, 28)
Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)
Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. (Liber Isaiae 59, 15)
“Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 2)
quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. (Prophetia Danielis 3, 27)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)
Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est. (Prophetia Danielis 8, 12)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)