Talált 34 Eredmények: rib of Adam
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. (Liber Genesis 5, 3)
Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 4)
Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 5)
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; (Liber Deuteronomii 32, 8)
steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. (Liber Iosue 3, 16)
Adam, Seth, Enos, (Liber I Paralipomenon 1, 1)
Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus ei adiutorium simile sibi”. (Liber Thobis 8, 6)
Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. (Liber Psalmorum 62, 10)
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)