Talált 470 Eredmények: paenitentiam Samuel Saul et Samuel/page/34/page/39
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. (Liber Genesis 36, 37)
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis. (Liber Genesis 46, 10)
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)
“Anima, si praevaricans per errorem in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum pondere sanctuarii in paenitentiam; (Liber Leviticus 5, 15)
Zara, ab hoc familia Zaraitarum; Saul, ab hoc familia Saulitarum. (Liber Numeri 26, 13)
de tribu Simeon Samuel filius Ammiud; (Liber Numeri 34, 20)
Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. (Liber I Samuelis 1, 20)
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)
Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)