Talált 69 Eredmények: ossa

  • Et ait: “Dimittite eum; nemo commoveat ossa eius”. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria. (Liber II Regum 23, 18)

  • Et immolavit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea; reversusque est Ierusalem. (Liber II Regum 23, 20)

  • consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)

  • Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 5)

  • pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. (Liber Iob 4, 14)

  • Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. (Liber Iob 7, 15)

  • Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. (Liber Iob 20, 11)

  • viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. (Liber Iob 21, 24)

  • Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. (Liber Iob 30, 30)

  • Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. (Liber Iob 33, 21)

  • Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. (Liber Iob 40, 18)

  • Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina