Talált 110 Eredmények: morte
ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. (Liber Psalmorum 33, 19)
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium. (Liber Psalmorum 56, 14)
Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. (Liber Psalmorum 78, 50)
quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. (Liber Psalmorum 116, 8)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)
ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem. (Liber II Maccabaeorum 6, 22)
adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur”. Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit; (Liber II Maccabaeorum 6, 28)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)
Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 11, 4)
Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 26)
morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius”. (Liber Sapientiae 2, 20)