Talált 70 Eredmények: mandatum
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro. (Liber Esther 9, 32)
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 2, 53)
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, (Liber Proverbiorum 6, 23)
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. (Liber Ecclesiasticus 29, 12)
haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. (Liber Ecclesiasticus 35, 7)
Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. (Liber Isaiae 24, 5)
Et dixit Dominus: “Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum, (Liber Isaiae 29, 13)
Et dixit Aggaeus nuntius Domini secundum mandatum Domini populo dicens: “Ego vobiscum, dicit Dominus”. (Prophetia Aggaei 1, 13)
Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. (Prophetia Malachiae 2, 1)