Talált 102 Eredmények: fide

  • in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. (Epistula ad Romanos 3, 26)

  • quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae; (Epistula ad Romanos 4, 19)

  • in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, (Epistula ad Romanos 4, 20)

  • Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, (Epistula ad Romanos 5, 1)

  • per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)

  • Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)

  • Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)

  • Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: (Epistula ad Romanos 11, 20)

  • Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum. (Epistula ad Romanos 14, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina