Talált 171 Eredmények: Propheta Eliseus
Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
Dicit ei mulier: “Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “Hic est vere propheta, qui venit in mundum!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “Hic est vere propheta!”; (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
Responderunt et dixerunt ei: “Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?”. (Actus Apostolorum 8, 34)