Talált 10 Eredmények: Moses et infantem

  • Dixerunt autem ei servi sui: “Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem”. (Liber II Samuelis 12, 21)

  • Qui ait: “Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans? (Liber II Samuelis 12, 22)

  • “Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri”. (Liber I Regum 3, 25)

  • Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. (Liber I Regum 3, 26)

  • Respondens rex ait: “Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius”. (Liber I Regum 3, 27)

  • Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)

  • In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur. (Prophetia Osee 11, 4)

  • Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio”. (Evangelium secundum Lucam 2, 12)

  • Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. (Evangelium secundum Lucam 2, 16)

  • Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina