Talált 50 Eredmények: Mephobiste reliquit
et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)
Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est; (Liber II Maccabaeorum 5, 22)
Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem, (Liber II Maccabaeorum 13, 24)
Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)
Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae. (Liber Ecclesiasticus 15, 14)
Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. (Liber Ecclesiasticus 30, 4)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 5)
De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas. (Liber Ieremiae 52, 16)
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 11)