Talált 720 Eredmények: Eva
legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, (Epistula ad Ephesios 2, 15)
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; (Epistula ad Ephesios 2, 17)
esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, (Epistula ad Ephesios 3, 6)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)
et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, (Epistula ad Ephesios 6, 15)
et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, (Epistula ad Ephesios 6, 19)
super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc; (Epistula ad Philippenses 1, 5)
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. (Epistula ad Philippenses 1, 7)
Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii, (Epistula ad Philippenses 1, 12)
hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum, (Epistula ad Philippenses 1, 16)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)