Talált 1056 Eredmények: Ana
qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei. (Liber Genesis 25, 20)
Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: “Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan; (Liber Genesis 28, 1)
surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Liber Genesis 28, 2)
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. (Liber Genesis 28, 5)
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “Non accipies uxorem de filiabus Chanaan”, (Liber Genesis 28, 6)
quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram; (Liber Genesis 28, 7)
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, (Liber Genesis 28, 8)
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. (Liber Genesis 30, 41)
Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Quos cum vidisset, ait: “Castra Dei sunt haec”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). (Liber Genesis 32, 3)
Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. (Liber Genesis 33, 18)