pronađen 26 Rezultati za: stultitiam/page/1/page/3
quæ respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israël noli facere stultitiam hanc (Liber II Samuelis 13, 12)
homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam (Liber Proverbiorum 12, 23)
astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam (Liber Proverbiorum 13, 16)
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est (Liber Proverbiorum 14, 17)
possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam (Liber Proverbiorum 14, 18)
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 14, 29)
lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam (Liber Proverbiorum 15, 2)
ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis (Liber Proverbiorum 26, 4)
responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur (Liber Proverbiorum 26, 5)
sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 26, 11)
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ (Liber Ecclesiastes 2, 3)