pronađen 35 Rezultati za: divites promissa Dei

  • divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum (Liber Genesis 36, 7)

  • qui responderunt ei Dominus qui hæc audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus (Liber Iudicum 11, 10)

  • et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta juvenes pauperes sive divites (Liber Ruth 3, 10)

  • hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quæque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in jumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de prædationibus eorum (Liber Iudith 15, 8)

  • divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma (Liber Psalmorum 33, 11)

  • et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis (Liber Psalmorum 44, 13)

  • et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt (Liber I Maccabaeorum 10, 15)

  • benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio (Liber Proverbiorum 10, 22)

  • nubes et ventus et pluviæ non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens (Liber Proverbiorum 25, 14)

  • multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere (Liber Ecclesiastes 5, 4)

  • positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum (Liber Ecclesiastes 10, 6)

  • homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis (Liber Ecclesiasticus 44, 6)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina