pronađen 44 Rezultati za: dives
ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus (Liber Psalmorum 48, 17)
est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit (Liber Proverbiorum 13, 7)
cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide (Liber Proverbiorum 18, 23)
dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus (Liber Proverbiorum 22, 2)
dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis (Liber Proverbiorum 22, 7)
melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus (Liber Proverbiorum 28, 6)
sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum (Liber Proverbiorum 28, 11)
fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si præcucurreris (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
dives iniuste egit et fremebit pauper autem læsus tacebit (Liber Ecclesiasticus 13, 4)
dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis (Liber Ecclesiasticus 13, 25)
dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia (Liber Ecclesiasticus 30, 14)