pronađen 40 Rezultati za: verus amor desiderium
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. (Liber Psalmorum 126, 5)
Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)
Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor. (Liber Proverbiorum 11, 23)
Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet. (Liber Proverbiorum 12, 12)
Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)
Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. (Liber Proverbiorum 13, 19)
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. (Liber Ecclesiasticus 23, 5)