pronađen 188 Rezultati za: uxorem
Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. (Liber Genesis 24, 40)
Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. (Liber Genesis 24, 67)
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: (Liber Genesis 25, 1)
qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. (Liber Genesis 25, 20)
Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. (Liber Genesis 26, 11)
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. (Liber Genesis 27, 46)
sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Liber Genesis 28, 2)
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: (Liber Genesis 28, 6)
ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth. (Liber Genesis 28, 9)
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. (Liber Genesis 29, 21)
Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: (Liber Genesis 29, 28)
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)