pronađen 53 Rezultati za: terribilis animal
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. (Liber Isaiae 63, 14)
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra. (Liber Ieremiae 12, 4)
Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. (Prophetia Ezechielis 10, 15)
Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)
Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat: (Prophetia Danielis 7, 19)
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua: (Prophetia Danielis 9, 4)
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. (Prophetia Habacuc 1, 7)