pronađen 23 Rezultati za: milites

  • Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal, (Liber II Regum 10, 25)

  • Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: (Liber II Regum 11, 4)

  • Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)

  • Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)

  • Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)

  • Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, (Evangelium secundum Marcum 15, 16)

  • Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, (Evangelium secundum Lucam 23, 36)

  • Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina