pronađen 123 Rezultati za: justitia
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. (Liber Proverbiorum 13, 6)
Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. (Liber Proverbiorum 15, 5)
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)
Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)
Justitia enim perpetua est, et immortalis. (Liber Sapientiae 1, 15)
ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: (Liber Sapientiae 9, 3)
Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ; (Liber Sapientiae 14, 7)
Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)