pronađen 38 Rezultati za: falsum cultum
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: (Liber Ieremiae 37, 13)
Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel. (Liber Ieremiae 40, 16)
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)
revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. (Evangelium secundum Marcum 14, 56)
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: (Evangelium secundum Marcum 14, 57)