pronađen 6 Rezultati za: crede
Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. (Liber Ecclesiasticus 2, 6)
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. (Evangelium secundum Marcum 5, 36)
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. (Actus Apostolorum 16, 31)