pronađen 44 Rezultati za: calumniam patiens
Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies? (Liber Psalmorum 7, 12)
Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax. (Liber Psalmorum 85, 15)
Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. (Liber Psalmorum 144, 8)
Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 14, 29)
Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas. (Liber Proverbiorum 15, 18)
Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. (Liber Proverbiorum 16, 32)
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)