pronađen 296 Rezultati za: Templum Salomon
Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. (Liber I Regum 5, 11)
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. (Liber I Regum 5, 13)
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. (Liber I Regum 6, 3)
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. (Liber I Regum 6, 17)
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)
Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)
Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris. (Liber I Regum 7, 47)
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream : (Liber I Regum 7, 48)
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quæ sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. (Liber I Regum 7, 51)