pronađen 110 Rezultati za: uxor
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem”. (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
Et dixit Zacharias ad angelum: “Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. (Evangelium secundum Lucam 8, 3)
Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem”. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)
Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit. (Actus Apostolorum 5, 7)
Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)