pronađen 38 Rezultati za: prophetiae Heli
Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 1, 3)
Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. (Liber I Samuelis 1, 9)
Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius. (Liber I Samuelis 1, 12)
Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)
Tunc Heli ait ei: “Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum”. (Liber I Samuelis 1, 17)
Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli, (Liber I Samuelis 1, 25)
Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)
Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (Liber I Samuelis 2, 12)
Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: “Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino”. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)
Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, (Liber I Samuelis 2, 22)
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)