pronađen 85 Rezultati za: praesidium potens
Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; (Liber Psalmorum 94, 22)
Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. (Liber Psalmorum 99, 4)
GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur. (Liber Psalmorum 112, 2)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
et dixerunt: “Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel!”. (Liber I Maccabaeorum 9, 21)
Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster; (Liber I Maccabaeorum 10, 19)
Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium. (Liber I Maccabaeorum 11, 66)
audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, ut custodirent eam. (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; (Liber I Maccabaeorum 14, 33)
Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea. (Liber II Maccabaeorum 10, 32)
Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)
Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur. (Liber II Maccabaeorum 13, 19)