pronađen 54 Rezultati za: pauper
Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens. (Liber Proverbiorum 19, 1)
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. (Liber Proverbiorum 19, 4)
Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax. (Liber Proverbiorum 19, 22)
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)
Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, (Liber Proverbiorum 22, 22)
Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. (Liber Proverbiorum 28, 3)
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives. (Liber Proverbiorum 28, 6)
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)
Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus. (Liber Proverbiorum 29, 13)
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri. (Liber Ecclesiastes 4, 13)
Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper. (Liber Ecclesiastes 4, 14)
Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis? (Liber Ecclesiastes 6, 8)