pronađen 7 Rezultati za: paenitentia
Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel. (Liber Iudicum 21, 6)
quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti. (Liber Sapientiae 19, 2)
Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis; (Liber Ecclesiasticus 49, 3)
Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. (Evangelium secundum Lucam 15, 7)
sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei! (Epistula ad Romanos 11, 29)