pronađen 199 Rezultati za: mulier
Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. (Liber Ecclesiasticus 23, 32)
concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. (Liber Ecclesiasticus 25, 27)
mulier, si primatum habeat super virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 30)
Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam. (Liber Ecclesiasticus 25, 31)
Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)
Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. (Liber Ecclesiasticus 26, 3)
dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem; (Liber Ecclesiasticus 26, 8)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 11)
mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae. (Liber Ecclesiasticus 26, 18)