pronađen 29 Rezultati za: in novissimis
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)
praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)
hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes, (Epistula II Petri 3, 3)
Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni”. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)