pronađen 34 Rezultati za: impium/page/1/page/2
Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)
Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. (Liber Deuteronomii 25, 1)
tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)
Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)
cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)
Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur. (Liber Iob 17, 8)
Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. (Liber Iob 36, 6)
GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 9, 6)
Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. (Liber Psalmorum 11, 5)
Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius. (Liber Psalmorum 36, 2)
RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; (Liber Psalmorum 37, 35)
et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. (Liber I Maccabaeorum 7, 9)