pronađen 8 Rezultati za: colunt
Et ait Moyses: “Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent. (Liber Exodus 8, 22)
Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)
Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)
Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)
Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt; (Prophetia Ionae 2, 9)
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num"”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. (Evangelium secundum Marcum 7, 7)