pronađen 248 Rezultati za: Son
Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter. (Liber Iudicum 5, 21)
Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!””. (Liber Iudicum 7, 18)
Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “Gladius Domino et Gedeoni!”, (Liber Iudicum 7, 20)
Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath. (Liber Iudicum 7, 22)
Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?”. (Liber Iudicum 11, 12)
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)
Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulie rem de filiabus Philisthim (Liber Iudicum 14, 1)
Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)
Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant. (Liber Iudicum 14, 10)
Quibus locutus est Samson: “Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; (Liber Iudicum 14, 12)