pronađen 406 Rezultati za: Samuel et Saul
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)
Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)
Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)
Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)
Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)
Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)
Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)
Et dixit Saul ad puerum suum: “Optimus sermo tuus; veni, eamus”. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei. (Liber I Samuelis 9, 10)
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)
Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: “Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo”. (Liber I Samuelis 9, 17)