pronađen 64 Rezultati za: Principe pacis
Ecce praecones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)
Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)
Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)
“Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in silva condensa Iordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)
Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)
Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)
Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)
Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum; 16 prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 15)
Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus; (Prophetia Ezechielis 34, 25)
Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, (Prophetia Ezechielis 37, 26)