pronađen 54 Rezultati za: Elias
Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur”. (Liber I Regum 18, 27)
dixit Elias omni populo: “Venite ad me”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; (Liber I Regum 18, 30)
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)
Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)
Et ait Elias ad Achab: “Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est”. (Liber I Regum 18, 41)
Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)
Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. (Liber I Regum 19, 1)
Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum. (Liber I Regum 19, 3)
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “Quid agis hic, Elia?”. (Liber I Regum 19, 13)
Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum, (Liber I Regum 19, 19)
Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)
At illi dixerunt: “Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus”. Qui ait: “Elias Thesbites est”. (Liber II Regum 1, 8)