pronađen 110 Rezultati za: Chanaan promissionem
“Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae, (Liber Leviticus 14, 34)
Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
“Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus”. (Liber Numeri 13, 2)
Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: “Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes, (Liber Numeri 13, 17)
Filii Iudae Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)
Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca”. (Liber Numeri 32, 30)
Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem”. (Liber Numeri 32, 32)
Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel. (Liber Numeri 33, 40)
“Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan, (Liber Numeri 33, 51)
“Praecipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. (Liber Numeri 34, 2)
Hi sunt, quibus praecepit Dominus, ut dividerent filiis Israel terram Chanaan. (Liber Numeri 34, 29)