Liber Numeri, 35
1. hæc quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho
2. præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
3. urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac jumentis
4. quæ a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
5. contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga æquali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
6. de ipsis autem oppidis quæ Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
7. id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
8. ipsæque urbes quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli juxta mensuram hereditatis suæ dabunt oppida Levitis
9. ait Dominus ad Mosen
10. loquere filiis Israël et dices ad eos quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan
11. decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
12. in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur
13. de ipsis autem urbibus quæ ad fugitivorum subsidia separantur
14. tres erunt trans Jordanem et tres in terra Chanaan
15. tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
16. si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
17. si lapidem jecerit et ictus occubuerit similiter punietur
18. si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
19. propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
20. si per odium quis hominem inpulerit vel jecerit quippiam in eum per insidias
21. aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum jugulabit
22. quod si fortuito et absque odio
23. et inimicitiis quicquam horum fecerit
24. et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata
25. liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
26. si interfector extra fines urbium quæ exulibus deputatæ sunt
27. fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
28. debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
29. hæc sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
30. homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
31. non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
32. exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
33. ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
34. atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël