Liber Isaiae, 28
1. væ coronæ superbiæ ebriis Ephraim et flori decidenti gloriæ exultationis ejus qui erant in vertice vallis pinguissimæ errantes a vino
2. ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam
3. pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim
4. et erit flos decidens gloriæ exultationis ejus qui est super verticem vallis pingujum quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
5. in die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ et sertum exultationis residuo populi sui
6. et spiritus judicii sedenti super judicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam
7. verum hii quoque præ vino nescierunt et præ ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt judicium
8. omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus
9. quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
10. quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
11. in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
12. cui dixit hæc requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
13. et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
14. propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
15. dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus
16. idcirco hæc dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet
17. et ponam judicium in pondere et justitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquæ inundabunt
18. et delebitur fœdus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem
19. quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui
20. coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest
21. sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quæ est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus ejus ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
22. et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
23. auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum
24. numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam
25. nonne cum adæquaverit faciem ejus seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis
26. et erudiet eum illud in judicio Deus suus docebit eum illud
27. non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
28. panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum
29. et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret justitiam