Trouvé 57 Résultats pour: novum nativitatem
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur (Evangelium secundum Lucam 22, 20)
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 25)
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem (Epistula ad Ephesios 2, 15)
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Epistula ad Ephesios 4, 24)
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Epistula ad Colossenses 3, 10)
vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)