Trouvé 99 Résultats pour: invocate inimicos
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)
si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quæ possint mutari a malitia (Liber Sapientiae 12, 20)
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam (Liber Sapientiae 12, 22)
pro justitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat (Liber Ecclesiasticus 6, 5)
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis (Liber Ecclesiasticus 46, 6)
conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in æternum (Liber Ecclesiasticus 47, 8)
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam (Liber Ecclesiasticus 47, 10)
et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos ejus in tumultum vertet (Liber Isaiae 9, 11)
et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones ejus mementote quoniam excelsum est nomen ejus (Liber Isaiae 12, 4)
Dominus sicut fortis egredietur sicut vir prœliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur (Liber Isaiae 42, 13)
quærite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est (Liber Isaiae 55, 6)