Trouvé 108 Résultats pour: Iesus discipuli
interrogabant autem eum discipuli ejus quæ esset hæc parabola (Evangelium secundum Lucam 8, 9)
factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli ejus et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt (Evangelium secundum Lucam 8, 22)
et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbæ (Evangelium secundum Lucam 9, 18)
cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Johannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de cælo et consumat illos (Evangelium secundum Lucam 9, 54)
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Jesum (Evangelium secundum Ioannem 1, 37)
vocatus est autem ibi et Jesus et discipuli ejus ad nuptias (Evangelium secundum Ioannem 2, 2)
hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus et fratres ejus et discipuli ejus et ibi manserunt non multis diebus (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est zelus domus tuæ comedit me (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)