Trouvé 159 Résultats pour: Genealogy Ahazia regnavit
dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 31)
igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Judam (Liber I Regum 15, 1)
tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 2)
in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda (Liber I Regum 15, 9)
et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 10)
Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 15, 25)
interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda et regnavit pro eo (Liber I Regum 15, 28)
anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)
anno vicesimo sexto Asa regis Juda regnavit Hela filius Baasa super Israël in Thersa duobus annis (Liber I Regum 16, 8)
inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Juda et regnavit pro eo (Liber I Regum 16, 10)
anno vicesimo et septimo Asa regis Juda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum (Liber I Regum 16, 15)