Trouvé 232 Résultats pour: Abraham Saram Isaac foedus descensus
Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Jacob Jacob autem genuit Judam et fratres ejus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob non est Deus mortuorum sed viventium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
jusiurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum (Evangelium secundum Lucam 1, 73)
facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
qui fuit Jacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor (Evangelium secundum Lucam 3, 34)
ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus (Evangelium secundum Lucam 16, 23)