Trouvé 407 Résultats pour: sancti Spiritus
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. (Liber Psalmorum 102, 16)
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. (Liber Psalmorum 103, 4)
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)
Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. (Liber Psalmorum 106, 25)
Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. (Liber Psalmorum 131, 9)
Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. (Liber Psalmorum 131, 16)
Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. (Liber Psalmorum 134, 17)
Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum. (Liber Psalmorum 142, 4)
Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 142, 7)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. (Liber Psalmorum 144, 10)
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 145, 4)