Trouvé 90 Résultats pour: puer
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. (Liber I Samuelis 3, 1)
Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti: demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. (Liber I Samuelis 9, 8)
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)
Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer. (Liber I Samuelis 17, 56)
Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. (Liber I Samuelis 20, 35)
Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum. (Liber I Samuelis 20, 36)
Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. (Liber I Samuelis 20, 37)
Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum: (Liber I Samuelis 20, 38)
Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. (Liber I Samuelis 20, 41)