Trouvé 182 Résultats pour: princeps
Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum. (Liber Psalmorum 104, 20)
Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus: (Liber I Maccabaeorum 2, 17)
Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. (Liber I Maccabaeorum 2, 66)
Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, (Liber I Maccabaeorum 5, 56)
Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 10, 47)
Et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiæ exercitus. (Liber I Maccabaeorum 11, 70)
Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus. (Liber I Maccabaeorum 14, 47)
ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. (Liber I Maccabaeorum 16, 24)
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. (Liber Proverbiorum 25, 15)
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. (Liber Proverbiorum 29, 12)