Trouvé 15 Résultats pour: manducans manna/page/2/page/2/page/2
Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. (Liber Deuteronomii 8, 3)
et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, (Liber Deuteronomii 8, 16)
Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. (Liber Iosue 5, 12)
Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. (Liber Nehemiae 9, 20)
Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis. (Liber Psalmorum 77, 24)
Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: (Liber Baruch 1, 10)
Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)